- LASER
- LASERin condimentis Vett. multi usûs. Apicii Excerpta, In brevi pigmentorum, quoe in domo esse dehent, ut condimentis nihil desit, recensentur crocum, piper, zingiber, lasar, solium, bacca murtoe, costum, caryophyllum. Et paulo infra, de siccis hoc lasaris radices menta, nipeta, salvia. Et apud Eund. porcellus laseratus, h. e. lasere conditus et haedus laseratus. Graeci σιλφιωτὰ dicunt. Diog. Laert. in Vita Polemonis, ἦν οὖν ἀςτεῖος τις καὶ γενναῖος, παρῃτήμενος, ἅφησιν Α᾿ριςτοφάνης περὶ Εὐρυπίδος, ὀζωτὰ καὶ σιλφιττὰ, h. e. orationem sucatam et iucundo sapore conditam, metaph a ciborum condimentis desumptâ etc. Inter varia autem Laseris, vel Laserpicii genera, Cyrenaicum, quod suavissimi odoris erat, praestantissimum fuit: unde est, quod Laserpicii caulem in num mis suis incudendum ab antiquo curaverint Cyrenenses. Namque et, quam diu nomen Battiadarum Cyrenis regnavit, nummos eâ formâ percussos habuisle videntur, qui ab uno latere Batti imaginem, ab altero Cyrenas regnum et Silphium (cuius lac ac sucus laserpicium est) Batto offerentes praeferebant; unde Prov. τὸ Βάττου σίλφιον: et post exstinctam Battiadarum familiam, in suis nummis caulem silphii deinceps et Hammonis effigiem insculpsêrunt; cuiusmodi nummum argenteum exhibet Salmas. infra laudandus. Et quia impenso pretio apud illos vaenire solebat, ut in alias regiones inde efferretur, memorat Arrian. Cyrenenses quam longissime a laserpicifera regione, quae 30. mill. pass. lata et 250. longa erat, pecus abigere consuevisle, quosdam etiam circumsepsisse locum, ne pecus (huius plantae valde appetens) intrate poslet. At iam tempore Plin. nullum amplius Cyrenaicum laser inveniebatur, qui unum solum memoriâ suâ caulem repertum, Neroni Principi mislum esse, addit. Nempe Publicani, qui pascua conducebant, pecus inigebant in σιλφιοφόρον totamque eam vastabant pabulo pecorum, quoniam maius lucrum percipiebant ex pecoribus laserpicio saginandis, quam si id colligendum ad usum mensarum etc. medelarum conduxislent. Aliam causam huius rei Strabo adducit, qui a Nomadibus vastitatem his agris, ab Hesperidibus oppido, quod in extimo cornu Syrtis situm erat, circa Syrtim omnem sese extendentibus, illatam refert l. 17. Ο῾μορεῖ δὲ τῇ Κυρηναίῃ ἡ τὸ σίλφιον φέρουσὰ, καὶ τὸν ὀπὸν τὸν Κυρηναικὸν, ὃν ενφέρει τὸ σίλφιον ὂπιςθεν ἐγγὺς δὲ ἦλςθε τȏυ ενλιπεῖν ἐπελςθόντων τῶ βαρβάρων κατ᾿ ἔχςθραν τινὰ καὶ φςθειράντων τὰς ῥίξας τȏυ φυτοῦ εἰσὶ δὲ Νόμαδες. A quo tempore, exstincto Cyrenaico, ex Perside, Media et Armenia, Laser advehi coepit etc. Quam in rem plura si placet, vide apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 352. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.